Mosaico decorativo

1. Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi

1. Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nul lus egredi audebat aut ingredi.

2. dixitque Dominus ad Josue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem ejus omnesque fortes viros

2. Dixitque Dominus ad Iosue: “Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros.

3. circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus

3. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.

4. septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis

4. Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.

5. cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint

5. Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint”.

6. vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini

6. Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”.

7. ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati præcedentes arcam Domini

7. Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”.

8. cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini

8. Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini,

9. omnisque præcederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant

9. omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant.

10. præceperat autem Josue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini

10. Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”.

11. circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi

11. Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi.

12. igitur Josue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini

12. Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,

13. et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat

13. et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus.

14. circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus

14. Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus.

15. die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies

15. Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies.

16. cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem

16. Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: “Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem.

17. sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus

17. Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus.

18. vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur

18. Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur.

19. quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris ejus

19. Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius”.

20. igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

20. Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.

21. et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt

21. Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.

22. duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis

22. Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: “Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis”.

23. ingressique juvenes eduxerunt Raab et parentes ejus fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israël manere fecerunt

23. Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.

24. urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt

24. Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt.

25. Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens

25. Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:

26. maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat et in novissimo liberorum ponat portas ejus

26. “Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius”.

27. fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est

27. Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.