Mosaico decorativo

1. evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Josue jam longevo et persenilis ætatis

1. Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis,

2. vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum

2. vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “Ego senui et progressioris aetatis sum,

3. vosque cernitis omnia quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit

3. vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit.

4. et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis usque ad mare Magnum multæque adhuc supersunt nationes

4. Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente.

5. Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est

5. Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est.

6. tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

6. Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram;

7. ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt juretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos

7. ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;

8. sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc

8. sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.

9. et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit

9. Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit:

10. unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est

10. unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;

11. hoc tantum diligentissime præcavete ut diligatis Dominum Deum vestrum

11. hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum.

12. quod si volueritis gentium harum quæ inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare

12. Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare,

13. jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

13. iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

14. en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum

14. En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum.

15. sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

15. Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.

16. eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis

16. Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.