Mosaico decorativo

1. in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum

1. In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum.

2. inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

2. Immisitque ei Dominus turmas Chaldaeorum et turmas Syriae, turmas Moab et turmas filiorum Ammon; et immisit eas in Iudam, ut disperderent eum iuxta verbum Domini, quod locutus erat per servos suos prophetas.

3. factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit

3. Factum est autem hoc propter iram Domini contra Iudam, ut auferret eum de conspectu suo propter peccata Manasse universa, quae fecit,

4. et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

4. et propter sanguinem innoxium, quem effudit et implevit Ierusalem cruore innocentium; et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

5. reliqua autem sermonum Jojachim et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda et dormivit Jojachim cum patribus suis

5. Reliqua autem gestorum Ioachim et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Et dormivit Ioachim cum patribus suis;

6. regnavitque Jojachin filius ejus pro eo

6. regnavitque Ioachin filius eius pro eo.

7. et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti

7. Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti.

8. decem et octo annorum erat Jojachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Næstha filia Helnathan de Hierusalem

8. Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Naestha filia Elnathan de Ierusalem.

9. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat pater ejus

9. Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius.

10. in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus

10. In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione.

11. venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi ejus obpugnarent eam

11. Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam;

12. egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui

12. egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.

13. et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini

13. Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea, quae fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, iuxta verbum Domini.

14. et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terræ

14. Et transtulit omnem Ierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.

15. transtulit quoque Jojachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos ejus et judices terræ duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem

15. Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem

16. et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem

16. et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

17. et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam

17. Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo; imposuitque nomen ei Sedeciam.

18. vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus erat Amithal filia Hieremiæ de Lobna

18. Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna.

19. et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Jojachim

19. Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ioachim;

20. irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis

20. irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedecias a rege Babylonis.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.