Mosaico decorativo

1. et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

1. Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat.

2. dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem

2. Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”.

3. quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem

3. Quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem.

4. erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam

4. Erat autem puella pulchra nimis et curam agebat regis et ministrabat ei; rex vero non cognovit eam.

5. Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent

5. Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent.

6. nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom

6. Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.

7. et sermo ei cum Joab filio Sarviæ et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniæ

7. Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae.

8. Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia

8. Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia.

9. immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis

9. Immolatis ergo Adonias ovibus et vitulis et pinguibus iuxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iudae servos regis;

10. Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit

10. Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit.

11. dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat

11. Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat?

12. nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis

12. Nunc ergo veni, accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis.

13. vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias

13. Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias?

14. et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos

14. Et, adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te et complebo sermones tuos”.

15. ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei

15. Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo; rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.

16. inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis

16. Inclinavit se Bethsabee et adoravit regem; ad quam rex: “Quid tibi, inquit, vis?”.

17. quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo

17. Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”;

18. et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante

18. et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.

19. mactavit boves et pinguja quæque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Joab principem militiæ Salomonem autem servum tuum non vocavit

19. Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit.

20. verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te

20. Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.

21. eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores

21. Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”.

22. adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit

22. Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit;

23. et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram

23. et nuntiaverunt regi dicentes: “Adest Nathan propheta”. Cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram,

24. dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum

24. dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”?

25. quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias

25. Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”.

26. me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banajam filium Jojadæ et Salomonem famulum tuum non vocavit

26. Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit.

27. numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum

27. Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”.

28. et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum

28. Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum,

29. juravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

29. iuravit rex et ait: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,

30. quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie

30. quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”.

31. submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum

31. Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”.

32. dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege

32. Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege,

33. dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion

33. dixit ad eos: “Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon,

34. et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon

34. et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”.

35. et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam

35. Et ascendetis post eum, et veniet et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me; illique praecipiam, ut sit dux super Israel et super Iudam”.

36. et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis

36. Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.

37. quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David

37. Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”.

38. descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion

38. Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon.

39. sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

39. Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”.

40. et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum

40. Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canebat tibiis et laetabatur gaudio magno, et insonuit terra ad clamorem eorum.

41. audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

41. Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”.

42. adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians

42. Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”.

43. responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem

43. Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem

44. misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banajam filium Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis

44. misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis;

45. unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis

45. unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis.

46. sed et Salomon sedit super solio regni

46. Sed et Salomon sedit super solio regni,

47. et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo

47. et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo.

48. insuper et hæc locutus est benedictus Dominus Deus Israël qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

48. Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””.

49. territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam

49. Territi sunt ergo et surrexerunt omnes, qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.

50. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris

50. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris.

51. et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio

51. Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””.

52. dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur

52. Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”.

53. misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

53. Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.