Mosaico decorativo

1. Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit

1. Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte, templum quidem et civitatem receperunt;

2. aras autem quas alienigenæ per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est

2. aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt

3. et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt

3. et, purgato templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et panum propositionem fecerunt.

4. quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur

4. Quibus autem gestis, rogaverunt Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et, si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non blasphemis ac barbaris gentibus traderentur.

5. qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu

5. Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.

6. et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant

6. Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.

7. propter quod tyrsos et ramos virides et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum

7. Propter quod thyrsos et ramos virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit mundari locum suum.

8. et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos

8. Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos.

9. et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitæ excessus ita se habuit

9. Res itaque de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt.

10. nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quæ gesta sunt narrabimus breviantes mala quæ in bellis gesta sunt

10. Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii, narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala.

11. hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Fœnicis et Syriæ militiæ principem

11. Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium.

12. nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis

12. Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.

13. sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit

13. Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.

14. Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Judæos debellabat

14. Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.

15. Judæi vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

15. Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.

16. hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum

16. Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;

17. multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt

17. quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti milibus trucidaverunt.

18. quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes

18. Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes,

19. Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Joseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quæ amplius perurguebant pugnas conversus est

19. Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad ea, quae amplius perurgebant, loca discessit.

20. hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

20. Hi vero, qui cum Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.

21. cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis

21. Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.

22. hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit

22. Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.

23. armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit

23. Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.

24. Timotheus qui prius a Judæis fuerat superatus convocato exercitu peregrinæ multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Judæam capturus

24. At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus, convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus.

25. Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis præcincti

25. Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti

26. ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit

26. super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.

27. et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt

27. Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.

28. primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant

28. Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum.

29. sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes

29. Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;

30. ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina jaciebant ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione cadebant

30. ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.

31. interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti

31. Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.

32. Timotheus autem confugit in Gazara præsidium munitum cui præerat Cæreas

32. Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea.

33. Macchabeus autem et qui cum eo erant lætantes obsederunt præsidium diebus quattuor

33. Qui autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.

34. at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos jactabant

34. At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;

35. sed cum dies quinta inlucesceret viginti juvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant

35. sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;

36. sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare

36. sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;

37. per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt

37. et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem.

38. quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israël et victoriam illi dedit

38. Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et victoriam dabat illis.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.