Mosaico decorativo

1. igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Judam

1. Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam.

2. tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom

2. Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom.

3. ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus

3. Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum; nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius.

4. sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem

4. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum et statueret Ierusalem;

5. eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei

5. eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus, quae praeceperat ei, cunctis diebus vitae suae, excepta re Uriae Hetthaei. ( 6 )

6. attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus

6.

7. reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam

7. Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam.

8. et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo

8. Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo.

9. in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda

9. In anno ergo vicesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iudae

10. et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom

10. et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom.

11. et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus

11. Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius.

12. et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus

12. Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius.

13. insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco ejus quem consecraverat subvertitque specum ejus et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron

13. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron.

14. excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis

14. Excelsa autem non abstulit; verumtamen cor Asa perfectum erat coram Domino cunctis diebus suis.

15. et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa

15. Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa.

16. bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum

16. Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem lsrael cunctis diebus eorum.

17. ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam et ædificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Judæ

17. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae.

18. tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens

18. Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens:

19. fœdus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël et recedat a me

19. “Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”.

20. adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israël et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim

20. Acquiescens Benadad regi Asa misit principes exercituum suorum in civitates Israel, et percusserunt Ahion et Dan et Abelbethmaacha et universam Chenereth cum omni terra Nephthali.

21. quod cum audisset Baasa intermisit ædificare Rama et reversus est in Thersa

21. Quod cum audisset Baasa, cessavit aedificare Rama et reversus est in Thersa.

22. rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna ejus quibus ædificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha

22. Rex autem Asa convocavit omnem Iudam, nullo excusato; et tulerunt lapides Rama et ligna eius, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin et Maspha.

23. reliqua autem omnium sermonum Asa et universæ fortitudines ejus et cuncta quæ fecit et civitates quas extruxit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes

23. Reliqua autem omnium gestorum Asa et universa fortitudo eius et cuncta, quae fecit, et civitates, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes;

24. et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo

24. et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.

25. Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis

25. Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis.

26. et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël

26. Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.

27. insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon

27. Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.

28. interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda et regnavit pro eo

28. Interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iudae et regnavit pro eo.

29. cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis

29. Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis

30. propter peccata Hieroboam quæ peccaverat et quibus peccare fecerat Israël et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israël

30. propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel.

31. reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

31. Reliqua autem gestorum Nadab et omnia, quae fortiter operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?

32. fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum

32. Fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.

33. anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis

33. Anno tertio Asa regis Iudae regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in Thersa viginti quattuor annis;

34. et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël

34. et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.