Mosaico decorativo

1. de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut præcepit Dominus Mosi

1. De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.

2. fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

2. Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta

3. opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

3. opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine.

4. duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

4. Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in utroque latere summitatum suarum copulabatur,

5. et balteum ex hisdem coloribus sicut præceperat Dominus Mosi

5. et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.

6. paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël

6. Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel;

7. posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israël sicut præceperat Dominus Mosi

7. posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

8. fecit et rationale opere polymito juxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta

8. Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta,

9. quadrangulum duplex mensuræ palmi

9. quadrangulum duplex mensurae palmi.

10. et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus

10. Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus;

11. in secundo carbunculus sapphyrus jaspis

11. in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;

12. in tertio ligyrius achates amethistus

12. in tertio hyacinthus, achates et amethystus;

13. in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

13. in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos.

14. ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël singuli per nomina singulorum

14. Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.

15. fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

15. Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos opus tortile de auro purissimo

16. et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis

16. et duos margines aureos totidemque anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate pectoralis;

17. e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant

17. duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in pectoralis angulis eminebant.

18. hæc et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

18. Duas summitates amborum funiculorum colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.

19. stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi

19. Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.

20. fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam

20. Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod.

21. et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem

21. Et strinxerunt pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus Moysi.

22. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta

22. Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum

23. et tintinabula de auro mundissimo quæ posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicæ per gyrum

23. et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae;

24. tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi

24. deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta

25. fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus

25. et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per gyrum,

26. et mitras cum coronulis suis ex bysso

26. ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

27. feminalia quoque linea byssina

27. Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

28. cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut præcepit Dominus Mosi

28. et tiaram et ornatum mitrarum ex bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta,

29. fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

29. cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.

30. et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut præcepit Dominus Mosi

30. Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”;

31. perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Mosi

31. et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

32. et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases

32. Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt.

33. opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de janthinis pellibus

33. Et obtulerunt habitaculum et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes, columnas ac bases,

34. velum arcam vectes propitiatorium

34. opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum,

35. mensam cum vasis et propositionis panibus

35. arcam testimonii, vectes, propitiatorium,

36. candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

36. mensam cum vasis suis et propositionis panibus,

37. altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus

37. candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia earum cum oleo candelabri,

38. et tentorium in introitu tabernaculi

38. altare aureum et unguentum et thymiama ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi,

39. altare æneum retiaculum vectes et vasa ejus omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

39. altare aeneum, craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua,

40. tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quæ in ministerium tabernaculi et in tectum fœderis jussa sunt fieri

40. tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri.

41. vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii ejus

41. Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius

42. obtulerunt filii Israël sicut præceperat Dominus

42. obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.

43. quæ postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

43. Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.