Mosaico decorativo

1. profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti

1. Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.

2. et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine

2. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,

3. dixeruntque ad eos filii Israël utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

3. dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”.

4. dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

4. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.

5. die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

5. Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies”.

6. dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti

6. Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti;

7. et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

7. et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?”.

8. et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum

8. Et ait Moyses: “Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum”.

9. dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum

9. Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”.

10. cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube

10. Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.

11. locutus est autem Dominus ad Mosen dicens

11. Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:

12. audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

12. “Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”.

13. factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum

13. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.

14. cumque operuisset superficiem terræ apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinæ super terram

14. Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.

15. quod cum vidissent filii Israël dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

15. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “Manhu?” (quod significat: “Quid est hoc?”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.

16. hic est sermo quem præcepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis

16. Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis"”.

17. feceruntque ita filii Israël et collegerunt alius plus alius minus

17. Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus.

18. et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt

18. Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.

19. dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane

19. Dixitque Moyses ad eos: “Nullus relinquat ex eo in mane”.

20. qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses

20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.

21. colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

21. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.

22. in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

22. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.

23. qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane

23. Qui ait eis: “Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane”.

24. feceruntque ita ut præceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo

24. Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

25. dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro

25. Dixitque Moyses: “Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro.

26. sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur

26. Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo”.

27. venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

27. Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt.

28. dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam

28. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?

29. videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo

29. Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”.

30. et sabbatizavit populus die septimo

30. Et sabbatizavit populus die septimo.

31. appellavitque domus Israël nomen ejus man quod erat quasi semen coriandri album gustusque ejus quasi similæ cum melle

31. Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.

32. dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti

32. Dixit autem Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti"”.

33. dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras

33. Dixitque Moyses ad Aaron: “Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras”.

34. sicut præcepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

34. Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.

35. filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan

35. Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.

36. gomor autem decima pars est œphi

36. Gomor autem decima pars est ephi.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.