Mosaico decorativo

1. et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui

1. Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.

2. et facto sabbato cœpit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina ejus dicentes unde huic hæc omnia et quæ est sapientia quæ data est illi et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur

2. Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?

3. nonne iste est faber filius Mariæ frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

3. Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?”. Et scandalizabantur in illo.

4. et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua

4. Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”.

5. et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit

5. Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;

6. et mirabatur propter incredulitatem eorum

6. et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.

7. et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

7. Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;

8. et præcepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona æs

8. et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,

9. sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis

9. sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.

10. et dicebat eis quocumque introjeritis in domum illic manete donec exeatis inde

10. Et dicebat eis: “Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.

11. et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis

11. Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis”.

12. et exeuntes prædicabant ut pænitentiam agerent

12. Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;

13. et dæmonia multa eiciebant et unguebant oleo multos ægrotos et sanabant

13. et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

14. et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen ejus et dicebat quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

14. Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”.

15. alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis

15. Alii autem dicebant: “Elias est”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis”.

16. quo audito Herodes ait quem ego decollavi Johannem hic a mortuis resurrexit

16. Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”.

17. ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

17. Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18. dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

18. Dicebat enim Ioannes Herodi: “Non licet tibi habere uxorem fratris tui”.

19. Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

19. Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:

20. Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

20. Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.

21. et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilææ

21. Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,

22. cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellæ pete a me quod vis et dabo tibi

22. cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “Pete a me, quod vis, et dabo tibi”.

23. et juravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei

23. Et iuravit illi multum: “Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei”.

24. quæ cum exisset dixit matri suæ quid petam et illa dixit caput Johannis Baptistæ

24. Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”.

25. cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ

25. Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”.

26. et contristatus rex propter jusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare

26. Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;

27. sed misso speculatore præcepit adferri caput ejus in disco et decollavit eum in carcere

27. et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere

28. et adtulit caput ejus in disco et dedit illud puellæ et puella dedit matri suæ

28. et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.

29. quo audito discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus et posuerunt illud in monumento

29. Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30. et convenientes apostoli ad Jesum renuntiaverunt illi omnia quæ egerant et docuerant

30. Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.

31. et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant

31. Et ait illis: “Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.

32. et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

32. Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.

33. et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos

33. Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.

34. et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa

34. Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.

35. et cum jam hora multa fieret accesserunt discipuli ejus dicentes desertus est locus hic et jam hora præterivit

35. Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “Desertus est locus hic, et hora iam est multa;

36. dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

36. dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent”.

37. et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

37. Respondens autem ait illis: “Date illis vos manducare”. Et dicunt ei: “Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare?”.

38. et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

38. Et dicit eis: “Quot panes habetis? Ite, videte”. Et cum cognovissent, dicunt: “Quinque et duos pisces”.

39. et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fænum

39. Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.

40. et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos

40. Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.

41. et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in cælum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

41. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.

42. et manducaverunt omnes et saturati sunt

42. Et manducaverunt omnes et saturati sunt;

43. et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

43. et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44. erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

44. Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.

45. et statim cœgit discipulos suos ascendere navem ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

45. Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

46. et cum dimisisset eos abiit in montem orare

46. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

47. et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra

47. Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

48. et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos

48. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.

49. at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt

49. At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;

50. omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

50. omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “Confidite, ego sum; nolite timere!”.

51. et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

51. Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;

52. non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcæcatum

52. non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.

53. et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt

53. Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.

54. cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum

54. Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum

55. et percurrentes universam regionem illam cœperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse

55. et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

56. et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

56. Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.