1. erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ prophetæ et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manæn qui erat Herodis tetrarchæ conlactaneus et Saulus

2. ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

3. tunc jejunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

4. et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

5. et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio

6. et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Judæum cui nomen erat Bariesu

7. qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

8. resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen ejus quærens avertere proconsulem a fide

9. Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

10. dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis justitiæ non desinis subvertere vias Domini rectas

11. et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret

12. tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

13. et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliæ Johannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

14. illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiæ et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

15. post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

16. surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitæ et qui timetis Deum audite

17. Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

18. et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

19. et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

20. quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post hæc dedit judices usque ad Samuhel prophetam

21. et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

22. et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

23. hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum

24. prædicante Johanne ante faciem adventus ejus baptismum pænitentiæ omni populo Israël

25. cum impleret autem Johannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cujus non sum dignus calciamenta pedum solvere

26. viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis hujus missum est

27. qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus hunc ignorantes et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur judicantes impleverunt

28. et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

29. cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

30. Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

31. qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Hierusalem qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem

32. et nos vobis adnuntiamus ea quæ ad patres nostros repromissio facta est

33. quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

34. quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

35. ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

36. David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

37. quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

38. notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari

39. in hoc omnis qui credit justificatur

40. videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

41. videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

42. exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc

43. cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

44. sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini

45. videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes

46. tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes

47. sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ

48. audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam

49. disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

50. Judæi autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et ejecerunt eos de finibus suis

51. at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

52. discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto





“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina