Mosaico decorativo

1. et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ et erat mater Jesu ibi

1. Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;

2. vocatus est autem ibi et Jesus et discipuli ejus ad nuptias

2. vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.

3. et deficiente vino dicit mater Jesu ad eum vinum non habent

3. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “Vinum non habent”.

4. et dicit ei Jesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea

4. Et dicit ei Iesus: “Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea”.

5. dicit mater ejus ministris quodcumque dixerit vobis facite

5. Dicit mater eius ministris: “Quodcumque dixerit vobis, facite”.

6. erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum capientes singulæ metretas binas vel ternas

6. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

7. dicit eis Jesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum

7. Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua”. Et impleverunt eas usque ad summum.

8. et dicit eis Jesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

8. Et dicit eis: “Haurite nunc et ferte architriclino”. Illi autem tulerunt.

9. ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus

9. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus

10. et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc

10. et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”.

11. hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus

11. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

12. post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus

12. Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.

13. et prope erat pascha Judæorum et ascendit Hierosolyma Jesus

13. Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.

14. et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes

14. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;

15. et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit

15. et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;

16. et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis

16. et his, qui columbas vendebant, dixit: “Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis”.

17. recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me

17. Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”.

18. responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis

18. Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”.

19. respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

19. Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”.

20. dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud

20. Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”.

21. ille autem dicebat de templo corporis sui

21. Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22. cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus

22. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.

23. cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quæ faciebat

23. Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.

24. ipse autem Jesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes

24. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25. et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

25. et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.