Mosaico decorativo

1. hæc locutus sum vobis ut non scandalizemini

1. Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.

2. absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo

2. Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.

3. et hæc facient quia non noverunt Patrem neque me

3. Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.

4. sed hæc locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis

4. Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.

5. hæc autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis

5. At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”.

6. sed quia hæc locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

6. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.

7. sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos

7. Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.

8. et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio

8. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:

9. de peccato quidem quia non credunt in me

9. de peccato quidem, quia non credunt in me;

10. de justitia vero quia ad Patrem vado et jam non videbitis me

10. de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;

11. de judicio autem quia princeps mundi hujus judicatus est

11. de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

12. adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo

12. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

13. cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quæcumque audiet loquetur et quæ ventura sunt adnuntiabit vobis

13. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.

14. ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis

14. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.

15. omnia quæcumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis

15. Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

16. modicum et jam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem

16. Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”.

17. dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem

17. Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”?”.

18. dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur

18. Dicebant ergo: “Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur”.

19. cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quæritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me

19. Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”?

20. amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium

20. Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

21. mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum

21. Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

22. et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

22. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

23. et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis

23. Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

24. usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

25. hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

25. Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.

26. illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis

26. Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;

27. ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi

27. ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

28. exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

28. Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem”.

29. dicunt ei discipuli ejus ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis

29. Dicunt discipuli eius: “Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.

30. nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

30. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi”.

31. respondit eis Jesus modo creditis

31. Respondit eis Iesus: “Modo creditis?

32. ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est

32. Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.

33. hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

33. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.