Fondare 519 Risultati per: Verbum Dei

  • et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei (Actus Apostolorum 6, 7)

  • igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum (Actus Apostolorum 8, 4)

  • cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem (Actus Apostolorum 8, 14)

  • et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant (Actus Apostolorum 8, 25)

  • verbum misit filiis Israël adnuntians pacem per Jesum Christum hic est omnium Dominus (Actus Apostolorum 10, 36)

  • vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Johannes (Actus Apostolorum 10, 37)

  • adhuc loquente Petro verba hæc cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (Actus Apostolorum 10, 44)

  • audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Judæa quoniam et gentes receperunt verbum Dei (Actus Apostolorum 11, 1)

  • et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Fœnicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Judæis (Actus Apostolorum 11, 19)

  • verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (Actus Apostolorum 12, 24)

  • et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio (Actus Apostolorum 13, 5)

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei (Actus Apostolorum 13, 7)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina