Fondare 519 Risultati per: Verbum Dei
factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)
est autem hæc parabola semen est verbum Dei (Evangelium secundum Lucam 8, 11)
qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt (Evangelium secundum Lucam 8, 13)
quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quæ dicebantur (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi (Evangelium secundum Lucam 20, 3)