Fondare 3022 Risultati per: Sun
et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et Hierosolymis et Judæa et de trans Jordanen (Evangelium secundum Matthaeum 4, 25)
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in cælis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 12)
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt tenebræ quantæ erunt (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)
cum autem descendisset de monte secutæ sunt eum turbæ multæ (Evangelium secundum Matthaeum 8, 1)
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare obœdiunt ei (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare et mortui sunt in aquis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
et ait illis Jesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc jejunabunt (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)