Fondare 3022 Risultati per: Sun
et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine mi (Prophetia Zachariae 4, 5)
et respondi et dixi ad eum quid sunt duæ olivæ istæ ad dextram candelabri et ad sinistram ejus (Prophetia Zachariae 4, 11)
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro (Prophetia Zachariae 4, 12)
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt hæc et dixi non domine (Prophetia Zachariae 4, 13)
et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt hæc domine mi (Prophetia Zachariae 6, 4)
et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ (Prophetia Zachariae 6, 5)
in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri (Prophetia Zachariae 6, 6)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)
hæc sunt ergo verba quæ facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris (Prophetia Zachariae 8, 16)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)
quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)