Fondare 3022 Risultati per: Sun
ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus (Prophetia Zachariae 11, 2)
et dicetur ei quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me (Prophetia Zachariae 13, 6)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)
ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem ædificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt (Prophetia Malachiae 3, 15)
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus (Prophetia Malachiae 3, 16)
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde (Evangelium secundum Matthaeum 2, 10)
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam (Evangelium secundum Matthaeum 2, 12)
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt (Evangelium secundum Matthaeum 2, 18)
dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 20)
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 22)