Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium (Liber I Maccabaeorum 10, 14)

  • et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)

  • rex Alexander fratri Jonathæ salutem (Liber I Maccabaeorum 10, 18)

  • et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (Liber I Maccabaeorum 10, 20)

  • et induit se Jonathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiæ et congregavit exercitum et fecit arma copiosa (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • quid hoc fecimus quod præoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Judæorum ad munimen sui (Liber I Maccabaeorum 10, 23)

  • scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio (Liber I Maccabaeorum 10, 24)

  • et scripsit in hæc verba rex Demetrius genti Judæorum salutem (Liber I Maccabaeorum 10, 25)

  • et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum (Liber I Maccabaeorum 10, 27)

  • et remittemus vobis præstationes multas et dabimus vobis donationes (Liber I Maccabaeorum 10, 28)

  • et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis (Liber I Maccabaeorum 10, 29)

  • et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina