Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • veneruntque ad aream Atad quæ sita est trans Jordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies (Liber Genesis 50, 10)

  • quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Ægyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti (Liber Genesis 50, 11)

  • et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre (Liber Genesis 50, 13)

  • reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre (Liber Genesis 50, 14)

  • quo mortuo timentes fratres ejus et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriæ quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus (Liber Genesis 50, 15)

  • mandaverunt ei pater tuus præcepit nobis antequam moreretur (Liber Genesis 50, 16)

  • ut hæc tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Joseph (Liber Genesis 50, 17)

  • veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus (Liber Genesis 50, 18)

  • quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem (Liber Genesis 50, 19)

  • vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)

  • nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus (Liber Genesis 50, 21)

  • quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham Isaac et Jacob (Liber Genesis 50, 23)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina