Fondare 20233 Risultati per: Re
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia (Liber Genesis 44, 15)
cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44, 16)
respondit Joseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (Liber Genesis 44, 17)
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem (Liber Genesis 44, 19)
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44, 20)
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur (Liber Genesis 44, 22)
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus (Liber Genesis 44, 24)
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici (Liber Genesis 44, 25)
cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)
atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea (Liber Genesis 44, 27)
egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet (Liber Genesis 44, 28)
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum mærore ad inferos (Liber Genesis 44, 29)