Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)

  • ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)

  • respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)

  • dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum (Liber Numeri 22, 11)

  • dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)

  • qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)

  • reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)

  • rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit (Liber Numeri 22, 15)

  • qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me (Liber Numeri 22, 16)

  • paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti (Liber Numeri 22, 17)

  • respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)

  • obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina