Fondare 20233 Risultati per: Re
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22, 20)
surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis (Liber Numeri 22, 21)
cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere (Liber Numeri 22, 23)
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem (Liber Numeri 22, 29)
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)
cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria (Liber Numeri 22, 32)
et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret (Liber Numeri 22, 33)
dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar (Liber Numeri 22, 34)
quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon (Liber Numeri 22, 36)
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo (Liber Numeri 22, 37)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quæ in extremis regni ejus finibus erat (Liber Numeri 22, 39)