Talált 20233 Eredmények: Re
perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
dicens ecce populus qui egressus est de Ægypto operuit superficiem terræ veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum (Liber Numeri 22, 11)
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)
reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)
rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit (Liber Numeri 22, 15)
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me (Liber Numeri 22, 16)
paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti (Liber Numeri 22, 17)
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)