Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum (Liber Leviticus 26, 15)

  • ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26, 16)

  • sin autem nec sic obœdieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 18)

  • consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma præbebunt (Liber Leviticus 26, 20)

  • si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 21)

  • emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ (Liber Leviticus 26, 22)

  • quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 23)

  • inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26, 25)

  • postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini (Liber Leviticus 26, 26)

  • et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 28)

  • in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum (Liber Leviticus 26, 31)

  • disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint (Liber Leviticus 26, 32)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina