Found 20233 Results for: Re
si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum (Liber Leviticus 26, 15)
ego quoque hæc faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quæ ab hostibus devorabitur (Liber Leviticus 26, 16)
sin autem nec sic obœdieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 18)
consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma præbebunt (Liber Leviticus 26, 20)
si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 21)
emittamque in vos bestias agri quæ consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertæque fiant viæ vestræ (Liber Leviticus 26, 22)
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 23)
inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26, 25)
postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini (Liber Leviticus 26, 26)
et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra (Liber Leviticus 26, 28)
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum (Liber Leviticus 26, 31)
disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint (Liber Leviticus 26, 32)