Fondare 20233 Risultati per: Re
in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suæ eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea (Liber Leviticus 26, 35)
et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente (Liber Leviticus 26, 36)
et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere (Liber Leviticus 26, 37)
quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur (Liber Leviticus 26, 39)
et recordabor fœderis mei quod pepigi cum Jacob et Isaac et Abraham terræ quoque memor ero (Liber Leviticus 26, 42)
quæ cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint judicia mea et leges meas despexerint (Liber Leviticus 26, 43)
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)
et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)
loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub æstimatione dabit pretium (Liber Leviticus 27, 2)
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres (Liber Leviticus 27, 6)
si pauper fuerit et æstimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille æstimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit (Liber Leviticus 27, 8)
qui dijudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium (Liber Leviticus 27, 12)