Fondare 20233 Risultati per: Re
die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies (Liber Exodus 16, 5)
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 6)
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)
dixitque Moses ad Aaron dic universæ congregationi filiorum Israël accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum (Liber Exodus 16, 9)
cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube (Liber Exodus 16, 10)
audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)
factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum (Liber Exodus 16, 13)
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli juxta id quod edere poterant congregarunt (Liber Exodus 16, 18)
dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane (Liber Exodus 16, 19)
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)
colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (Liber Exodus 16, 21)
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quæ coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (Liber Exodus 16, 23)