Fondare 770 Risultati per: Quoque
Bethsur quoque et Soccho et Odollam (Liber II Paralipomenon 11, 7)
Saraa quoque et Ahilon et Hebron quæ erant in Juda et Beniamin civitates munitissimas (Liber II Paralipomenon 11, 10)
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith (Liber II Paralipomenon 11, 20)
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama juxta legis præcepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ ejus ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis (Liber II Paralipomenon 13, 11)
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates ejus Bethel et filias ejus et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias ejus (Liber II Paralipomenon 13, 19)
ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)
fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)
et cum eis Levitas Semejam et Nathaniam et Zabadiam Asaël quoque et Semiramoth et Jonathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Joram sacerdotes (Liber II Paralipomenon 17, 8)
sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)
et multa opera patravit in urbibus Juda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 17, 13)
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 17, 16)
