1. venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum

2. factusque est sermo Domini ad Semejam hominem Dei dicens

3. loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin

4. hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam

5. habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda

6. extruxitque Bethleem et Ætham et Thecue

7. Bethsur quoque et Soccho et Odollam

8. necnon Geth et Maresa et Ziph

9. sed et Aduram et Lachis et Azecha

10. Saraa quoque et Ahilon et Hebron quæ erant in Juda et Beniamin civitates munitissimas

11. cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini

12. sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Judam et Beniamin

13. sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis

14. relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Judam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri ejus ne sacerdotio Domini fungerentur

15. qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat

16. sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum

17. et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus

18. duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai

19. quæ peperit ei filios Jeus et Somoriam et Zoom

20. post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith

21. amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias

22. constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat

23. qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina