Fondare 770 Risultati per: Quoque
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)
oculi quoque mei erunt aperti et aures meæ erectæ ad orationem ejus qui in loco isto oraverit (Liber II Paralipomenon 7, 15)
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris juxta omnia quæ præcepi tibi et justitias meas judiciaque servaveris (Liber II Paralipomenon 7, 17)
abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam (Liber II Paralipomenon 8, 3)
regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo (Liber II Paralipomenon 9, 1)
necnon cibaria mensæ ejus et habitacula servorum et officia ministrorum ejus et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat præ stupore ultra in ea spiritus (Liber II Paralipomenon 9, 4)
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore (Liber II Paralipomenon 9, 16)
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur (Liber II Paralipomenon 9, 20)
habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 9, 25)
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Jaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 9, 29)
