Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiæ fratri salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
ad Judæos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Judæorum et ceteris Judæis salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 27)
misi autem et Menelaum qui vos adloquatur (Liber II Maccabaeorum 11, 32)
miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Judæorum salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 34)
de quibus autem judicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus (Liber II Maccabaeorum 11, 36)
his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Judæi autem agriculturæ operam dabant (Liber II Maccabaeorum 12, 1)
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit (Liber II Maccabaeorum 12, 6)
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua (Liber II Maccabaeorum 12, 12)
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin (Liber II Maccabaeorum 12, 13)
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu præcipitavit Hiericho inruit ferociter muris (Liber II Maccabaeorum 12, 15)
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in præsidio decem milia viros (Liber II Maccabaeorum 12, 19)