Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes (Liber II Maccabaeorum 10, 29)
ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina jaciebant ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione cadebant (Liber II Maccabaeorum 10, 30)
interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti (Liber II Maccabaeorum 10, 31)
Timotheus autem confugit in Gazara præsidium munitum cui præerat Cæreas (Liber II Maccabaeorum 10, 32)
Macchabeus autem et qui cum eo erant lætantes obsederunt præsidium diebus quattuor (Liber II Maccabaeorum 10, 33)
per continuum autem biduum præsidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Cærean et Apollofanem occiderunt (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
ingressus autem Judæam et adpropians Bethsuræ quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud præsidium expugnabat (Liber II Maccabaeorum 11, 5)
ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari præsidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël (Liber II Maccabaeorum 11, 6)
leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos (Liber II Maccabaeorum 11, 11)
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit (Liber II Maccabaeorum 11, 12)
annuit autem Macchabeus precibus Lysiæ in omnibus utilitati consulens et quæcumque Macchabeus scripsit Lysiæ de Judæis ea rex concessit (Liber II Maccabaeorum 11, 15)
de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum (Liber II Maccabaeorum 11, 20)