Fondare 4890 Risultati per: Pugna Autem Asor
enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est (Liber II Maccabaeorum 13, 21)
commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiæ conventionem indignantes ne forte fœdus inrumperent (Liber II Maccabaeorum 13, 25)
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare (Liber II Maccabaeorum 14, 3)
tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni (Liber II Maccabaeorum 14, 7)
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur (Liber II Maccabaeorum 14, 8)
talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Judam inflammaverunt Demetrium (Liber II Maccabaeorum 14, 11)
imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau (Liber II Maccabaeorum 14, 16)
præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt (Liber II Maccabaeorum 14, 22)
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant dimisit (Liber II Maccabaeorum 14, 23)
habebat autem semper Judam carum ex animo erat vero inclinatus (Liber II Maccabaeorum 14, 24)