Fondare 1477 Risultati per: Mea
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et tædebit me vitæ meæ (Liber Iob 9, 21)
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor (Liber Iob 9, 27)
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti (Liber Iob 9, 28)
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea (Liber Iob 9, 31)
tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ (Liber Iob 10, 1)
ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris (Liber Iob 10, 6)
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris (Liber Iob 10, 14)
ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula (Liber Iob 13, 1)
audite ergo correptiones meas et judicium labiorum meorum adtendite (Liber Iob 13, 6)
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis (Liber Iob 13, 14)
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam (Liber Iob 13, 15)
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi (Liber Iob 13, 23)