Fondare 636 Risultati per: Manu
et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animæ tuæ incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus (Liber Isaiae 51, 23)
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur (Liber Isaiae 53, 10)
quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)
et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia juxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta (Liber Isaiae 57, 8)
et eris corona gloriæ in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui (Liber Isaiae 62, 3)
non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostræ (Liber Isaiae 64, 7)
ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt (Liber Ieremiae 6, 3)
reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus (Liber Ieremiae 12, 7)
et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium (Liber Ieremiae 15, 21)
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israël ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israël (Liber Ieremiae 18, 6)
et dissipabo consilium Judæ et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 19, 7)
quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)
