Fondare 636 Risultati per: Manu
et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus (Liber Isaiae 37, 20)
in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani et succidam excelsa cedrorum ejus electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis ejus saltum Carmeli ejus (Liber Isaiae 37, 24)
habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret (Liber Isaiae 37, 27)
et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam (Liber Isaiae 38, 6)
loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis (Liber Isaiae 40, 2)
et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud (Liber Isaiae 43, 13)
iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Jacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israël adsimilabitur (Liber Isaiae 44, 5)
iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti jugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)
ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis (Liber Isaiae 50, 11)
elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces (Liber Isaiae 51, 17)
hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra (Liber Isaiae 51, 22)
