Fondare 123 Risultati per: Joab

  • rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)

  • et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud (Liber II Samuelis 18, 29)

  • nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum (Liber II Samuelis 19, 1)

  • ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum (Liber II Samuelis 19, 5)

  • et Amasæ dicite nonne os meum es et caro mea hæc faciat mihi Deus et hæc addat si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab (Liber II Samuelis 19, 13)

  • egressi sunt ergo cum eo viri Joab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 7)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • dixit itaque Joab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasæ quasi osculans eum (Liber II Samuelis 20, 9)

  • porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab qui percussit eum in latere et effudit intestina ejus in terram nec secundum vulnus adposuit Joab autem et Abisai frater ejus persecuti sunt Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 10)

  • interea quidam viri cum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab dixerunt ecce qui esse voluit pro Joab comes David pro Joab (Liber II Samuelis 20, 11)

  • amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri (Liber II Samuelis 20, 13)

  • venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quæ erat cum Joab moliebatur destruere muros (Liber II Samuelis 20, 15)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina