Fondare 123 Risultati per: Joab

  • ingressus Joab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terræ coram eo osculatusque est rex Absalom (Liber II Samuelis 14, 33)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)

  • et dedit populi tertiam partem sub manu Joab et tertiam in manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum (Liber II Samuelis 18, 2)

  • et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom (Liber II Samuelis 18, 5)

  • vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Joab dicens vidi Absalom pendere de quercu (Liber II Samuelis 18, 10)

  • et ait Joab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum (Liber II Samuelis 18, 11)

  • qui dixit ad Joab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis præcepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom (Liber II Samuelis 18, 12)

  • et ait Joab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu (Liber II Samuelis 18, 14)

  • cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab et percutientes interfecerunt eum (Liber II Samuelis 18, 15)

  • cecinit autem Joab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israël volens parcere multitudini (Liber II Samuelis 18, 16)

  • ad quem Joab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus (Liber II Samuelis 18, 20)

  • et ait Joab Chusi vade et nuntia regi quæ vidisti adoravit Chusi Joab et cucurrit (Liber II Samuelis 18, 21)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina