Fondare 123 Risultati per: Joab

  • et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Joab adpropinqua huc et loquar tecum (Liber II Samuelis 20, 16)

  • qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Joab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillæ tuæ qui respondit audio (Liber II Samuelis 20, 17)

  • respondensque Joab ait absit absit hoc a me non præcipito neque demolior (Liber II Samuelis 20, 20)

  • non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum (Liber II Samuelis 20, 21)

  • ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Joab autem reversus est Hierusalem ad regem (Liber II Samuelis 20, 22)

  • fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël Banajas autem filius Jojadæ super Cheretheos et Feletheos (Liber II Samuelis 20, 23)

  • Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus (Liber II Samuelis 23, 18)

  • Asaël frater Joab inter triginta Eleanan filius patrui ejus de Bethleem (Liber II Samuelis 23, 24)

  • Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ (Liber II Samuelis 23, 37)

  • dixitque rex ad Joab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum ejus (Liber II Samuelis 24, 2)

  • dixitque Joab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi (Liber II Samuelis 24, 3)

  • obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus egressusque est Joab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israël (Liber II Samuelis 24, 4)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina