Mosaico decorativo

Fondare 665 Risultati per: Fecit

  • horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)

  • classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)

  • fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius (Liber I Regum 10, 16)

  • fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (Liber I Regum 10, 18)

  • atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quæ adolebant tura et immolabant diis suis (Liber I Regum 11, 8)

  • si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)

  • reliquum autem verborum Salomonis et omnia quæ fecit et sapientia ejus ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis (Liber I Regum 11, 41)

  • et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti (Liber I Regum 12, 28)

  • et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi (Liber I Regum 12, 31)

  • constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat (Liber I Regum 12, 32)

  • et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum (Liber I Regum 12, 33)

  • post verba hæc non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum (Liber I Regum 13, 33)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina