Fondare 1781 Risultati per: Eam
idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quæ operiebant ignominiam ejus (Prophetia Osee 2, 9)
et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus et vir non eruet eam de manu mea (Prophetia Osee 2, 10)
et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri (Prophetia Osee 2, 12)
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus (Prophetia Osee 2, 13)
propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor ejus (Prophetia Osee 2, 14)
et seminabo eam mihi in terram et miserebor ejus quæ fuit absque misericordia (Prophetia Osee 2, 23)
et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei (Prophetia Osee 3, 2)
et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te (Prophetia Osee 3, 3)
ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis (Prophetia Osee 4, 19)
facti sunt principes Juda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam (Prophetia Osee 5, 10)
vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quæratis faciem meam (Prophetia Osee 5, 15)
in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt fœdus meum et legem meam prævaricati sunt (Prophetia Osee 8, 1)