Fondare 1781 Risultati per: Eam
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima ejus quasi diem amarum (Prophetia Amos 8, 10)
et surrexit Jona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Joppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum ejus et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini (Prophetia Ionae 1, 3)
et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus (Prophetia Ionae 1, 6)
et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)
et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam (Prophetia Ionae 2, 3)
ad extrema montium descendi terræ vectes concluserunt me in æternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus (Prophetia Ionae 2, 7)
et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)
mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum (Prophetia Michaeae 2, 9)
ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum (Prophetia Michaeae 2, 13)
et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est (Prophetia Michaeae 4, 4)
in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam ejeceram colligam et quam adflixeram (Prophetia Michaeae 4, 6)
et ponam claudicantem in reliquias et eam quæ laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in æternum (Prophetia Michaeae 4, 7)