Mosaico decorativo

Fondare 6118 Risultati per: Dominus Deus Israel

  • præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)

  • festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (Liber Genesis 46, 1)

  • ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi (Liber Genesis 46, 3)

  • hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)

  • qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et læti serviemus regi (Liber Genesis 47, 25)

  • habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)

  • et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput (Liber Genesis 47, 31)

  • et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quæ est in terra Chanaan benedixitque mihi (Liber Genesis 48, 3)

  • respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (Liber Genesis 48, 9)

  • oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina