Fondare 6118 Risultati per: Dominus Deus Israel
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum (Liber Genesis 48, 11)
et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)
benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)
et ait ad Joseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum (Liber Genesis 48, 21)
congregamini et audite filii Jacob audite Israël patrem vestrum (Liber Genesis 49, 2)
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël (Liber Genesis 49, 7)
Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus Israël (Liber Genesis 49, 16)
sedit in forti arcus ejus et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob inde pastor egressus est lapis Israël (Liber Genesis 49, 24)
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ (Liber Genesis 49, 25)
omnes hii in tribubus Israël duodecim hæc locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis (Liber Genesis 49, 28)
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)