Encontrados 6118 resultados para: Dominus Deus Israel
præmisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis (Liber Genesis 45, 7)
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit dominum universæ terræ Ægypti descende ad me ne moreris (Liber Genesis 45, 9)
fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)
profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (Liber Genesis 46, 1)
ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi (Liber Genesis 46, 3)
hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)
qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et læti serviemus regi (Liber Genesis 47, 25)
habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)
et ille jura ergo inquit mihi quo jurante adoravit Israël Deum conversus ad lectuli caput (Liber Genesis 47, 31)
et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quæ est in terra Chanaan benedixitque mihi (Liber Genesis 48, 3)
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (Liber Genesis 48, 9)
oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)