Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit (Prophetia Sophoniae 3, 2)

  • Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno (Prophetia Sophoniae 3, 9)

  • et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini (Prophetia Sophoniae 3, 12)

  • abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude (Prophetia Sophoniae 3, 17)

  • in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terræ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 3, 20)

  • in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ ad Zorobabel filium Salathihel ducem Juda et ad Jesum filium Josedech sacerdotem magnum dicens (Prophetia Aggaei 1, 1)

  • hæc ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini ædificandæ (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens (Prophetia Aggaei 1, 3)

  • numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta (Prophetia Aggaei 1, 4)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina