Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • et nunc hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras (Prophetia Aggaei 1, 5)

  • hæc dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras (Prophetia Aggaei 1, 7)

  • ascendite in montem portate lignum et ædificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus (Prophetia Aggaei 1, 8)

  • respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam (Prophetia Aggaei 1, 9)

  • et audivit Zorobabel filius Salathihel et Jesus filius Josedech sacerdos magnus et omnes reliquiæ populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetæ sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus (Prophetia Aggaei 1, 13)

  • et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Juda et spiritum Jesu filii Josedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui (Prophetia Aggaei 1, 14)

  • in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens (Prophetia Aggaei 2, 2)

  • quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Jesu fili Josedech sacerdos magne et confortare omnis popule terræ dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 5)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo cælum et terram et mare et aridam (Prophetia Aggaei 2, 7)

  • et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 8)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina