1. væ provocatrix et redempta civitas columba

2. non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

3. principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes judices ejus lupi vespere non relinquebant in mane

4. prophetæ ejus vesani viri infideles sacerdotes ejus polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem

5. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem mane mane judicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

6. disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatæ sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore

7. dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas

8. quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

9. quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno

10. ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi

11. in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prævaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo

12. et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini

13. reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat

14. lauda filia Sion jubilate Israël lætare et exulta in omni corde filia Hierusalem

15. abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra

16. in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuæ

17. Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

18. nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium

19. ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

20. in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terræ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus





“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina