Fondare 583 Risultati per: Apu
et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam (Prophetia Zachariae 1, 21)
o Sion fuge quæ habitas apud filiam Babylonis (Prophetia Zachariae 2, 7)
et dixit ponite cidarim mundam super caput ejus et posuerunt cidarim mundam super caput ejus et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat (Prophetia Zachariae 3, 5)
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas ejus super caput ipsius et septem lucernæ ejus super illud septem et septem infusoria lucernis quæ erant super caput illius (Prophetia Zachariae 4, 2)
et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent (Prophetia Zachariae 7, 11)
ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu sed et Juda erit in obsidione contra Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 2)
neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
tu autem cum jejunas ungue caput tuum et faciem tuam lava (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
et dicit ei Jesus vulpes foveas habent et volucres cæli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
at illa præmonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)