Fondare 583 Risultati per: Apu
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum (Liber Genesis 27, 15)
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me (Liber Genesis 29, 19)
tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori prætulit serviens apud eum septem annis aliis (Liber Genesis 29, 30)
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer hæc dicens ignorabat quod Raël furata esset idola (Liber Genesis 31, 32)
præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terræ illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem (Liber Genesis 34, 2)
non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos (Liber Genesis 34, 14)
et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37, 2)
videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinæ super caput meum (Liber Genesis 40, 16)
post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas (Liber Genesis 40, 19)
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite (Liber Genesis 42, 33)
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris moriatur et nos servi erimus domini nostri (Liber Genesis 44, 9)